Al momento stai visualizzando Studenti atleti
  • Categoria dell'articolo:Sport
  • Tempo di lettura:2 minuti di lettura

Sofia Regazzi, studente atleta di 2C, ha gareggiato con gli under 20 in Francia e ha ottenuto il 5° tempo sui 200 piani.

2C

⠀⠀⠀⠀⠀⠀ ⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀

a.d. III id. Mārtiīs annō MMXXIII p. Ch. m.

Sophia Regazzi quīntum locum obtinuit in certāmine Eurōpaeō, quod in Galliā factum est

 Puella prīmum cursum confēcit in grege Italicō et prosperē cucurrit

Sophīa Regazzi, discipula gregis II C, in oppidō Liévin, quod in Galliā sītum est, ante diem quīntum Idibus Mārtiīs cursum fēcit et quinta ēvāsit inter omnēs, quae cum eā cucurrerant. 

Puellae quae ab ūniversā Eurōpā convēnerant cucurrērunt in hōc cursū, quī CXXX passūs longus erat. Puerī quī ab Italiā vēnerant melius fēcērunt quam cēterī puerī tōtō certāmine.  

Regazzi, puella Rivoltāna XV annōrum tantum, mīnima nātū erat inter cēterās puellās currentēs. In hōc cursū Sophia cucurrit CXXX passūs XXIV secundīs et LXXX dēcimīs, sed eius optimum tempus est XXIV secundīs et L dēcimīs. 

Ea multum et cōtidiē labōrāvit ut semper celerius curreret; Paulus Brambilla, vir quī Sophīam exercēndam cūrat, dīcere solet eam optimam athlētam esse et multōs cursūs vincere posse.

Ante certāmen hoc Sophīa numquam cucurrerat in grege Italicō, sed quartō annō ante currere coepit. Sophīa in gregem Italicum recepta est quia mense Februāriō locum secundum inter aequālēs suās Italicās consecūta est. 

Andrēās Cagni, Serēna Mondellini et Sophīa Regazzi ex grege IIC